HISTORIA LIBRI EXODI

CAPUT LXXIV: De prece Moysi, et minis Dei

#Exod. XXXII#Exod. XXXIII

Altero die locutus est Moyses ad populum: Peccastis peccatum maximum. Ascendam ad Dominum, si quivero eum deprecari pro vobis; et cum ascendisset ait: Obsecro Domine, aut dimitte eis hanc noxam, aut dele me de libro tuo, quem scripsisti. Quod de impetu animi, non de ratione, quidam dictum tradunt, vel ex magna confidentia in Deum per impossibile dictum, quasi dicat: Sicut impossibile est ut me deleas, sic oro non posse fieri quin dimittas. Augustinus dicit ex consequentibus ratiocinationem debere concludi, ut scilicet quod sequitur praemittatur sic: Aut dele me, aut dimitte eis. Quae ponitur pro aequipollenti sua, quasi dicat: Si non doles me, dimitte eis. Disjunctiva enim vertitur in conjunctivam, destructo quod antecedit, et manente, quod consequitur. Scribi, aut deleri de libro vitae dicitur quis dupliciter, vel secundum praescientiam, vel secundum praesentem justitiam. Cui Dominus. Qui peccaverit mihi, nisi poeniteat, delebo eum, quasi dicat: Non te, quia non peccasti. Vade duc populum istum, angelus meus praecedet te. Non enim ascendam tecum, quia populus durae cervicis est, ne forte disperdant te in via. Tradunt Hebraei, quia prius Deus ipse custos eorum erat, deinceps dedit eis Michaelem custodem eorum proprium, sicut caeterae nationes proprios habent angelos custodes sibi delegatos; addidit etiam Dominus. Semel ascendam in medio tuo, et delebo te. Et est comminatio captivitatis Babylonicae, vel Romanae. Et nota ascensum dupliciter dici, vel ab inferioribus ad superiora, vel ab occultis ad manifesta, et est sensus: Manifestabo me tibi malo tuo.